Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/422

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

404 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

eis ludere ad taxiilos. Noricis ergo ebrietate et sompno grauatis, Ericus cum vxore et filio ae clientela, quam habuit, mare adiit, repertasque naues foraminibus debilitans cum Lalandensibus festinato recessit. Cumque sequenti die Norici 5 diu ad hostium Erici pulsassent, nec aliquis responderet, fracto hostio inuenerunt eum aufugisse; quod cum regi nunciassent, iussit, vt cito eum insequerentur. Venientes ad naues, dum eas lesas reperissent, in reparando tempus pro- traxerunt; interim Ericus tantum precesserat, quod, dum

10 Norici totis viribus insequerentur, ipsum attingere non pote- rant, sed fatui ad propria redierunt. Veniens igitur Ericus in Lalandiam Vbbonem, quem Nicholaus minoribus insulis pre- fecerat, suspendit.

XI. Audiens deinde Ericus, quod rex vellet Lundie Natale

15 Domini conuiualiter celebrare, preuenit in Scaniam, omnesque regis expensas in Lalandiam reportauit; quod audiens rex in Sialendia remansit. Sequenti estate omni Danica classe con- gregata venit in Foothwik ae pedestrem exercitum secus litus ordinauit; quo superueniens Ericus pugnam cum Nicholao et

20 filio eius Magno iniuit, victoriamque reportauit, Nam multis prostratis multisque fugatis Magnus cum aliquibus fortibus, magis volens mori quanj fugere, pugnans remansit, atque multorum strage edita super corpora prostratorum eciam ipse prostratus trucidatur; Nicholaus rex ad naues fuglens euasit.

25 Ibi cum Magno ceciderunt episcopi Petrus Roskildensis {et} Hinricus de Swecia omnesque episcopi Jucie preter vnum. Post hoc Magnus, rex Noricorum, vxorem suam repudiatam Erico remisit, eo quod ipsa Erico consilium suum denudasset. Nicholaus autem, in Juciam fuglens consideransque se senem

30 ae sine liberis esse, Haraldum, fratrem Erici, successorem regni declarabat. Post hec transiuit in Sleswik, euius ciues regem intrantem propter maliciam Magni, qui Kanutum,

1. ergoVA; igitur S. ebreitate S; inebriatis A. 2. grauiter(!) S, addito in margine sopitis. et clientela A. 3. repertosque A. 4. festinanter A. 5. ostium A. 6. ostigio(!)A. 8. pertraxerunt VA. 9. precesserat Saxo; processerat codd. 14. lunb' codd.; Lundiæ Saxo. 16. /or/, deportauit. 17. fiallandiaS; selandiaA; lalandia V. 20. iniit A. multis Langebek., multisque codd. 25. et addidi cum Saxone. 29. se om. V. 31. Post hoc A. fleswigh S.

�� �