Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/423

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

COMPENDIVM SAXONIS. LIR. XIIII 405

dominum eorum, occiderat, austere receperunt. F'ugienle autem eo in aulam, insecuti sunt ciues, primumque niilites regem defendentes, postea ipsum regem occiderunt.

��EX LIB. XIIII. SAXONIS.

I. rliricus autem interea cum classe in Juciam properans, 5 cum ad insulam Sira peruenisset, nuncium de morte regis accepit. Erant autem cum eo duo filij Haraldi maiores, qui relicto patre ei fideliter adherebant; sed agentibus forsan malignis ambos postea fecit aquis suffocari. Haraldus eciam

in Juciam veniens in placito Vrnensi rex est declaratus. Quo lo comperto Ericus, clam veniens, noctu apud Skipthorp super Haraldum venit; quem diluculo cum residuis filiis {conclaui} extractum absque respectu fraternitatis decollari fecit. Olauus autem solus de filiis Haraldi in veste muliebri euasit. — Accidit autem, vt Slaui Daciam infestarent; {contra quos) 15 Ericus contracta classe primus equos adiecit nauibus defe- rendos, qui modus adhuc seruatur; habebat autem .m.c. naues, quarum quelibet preter homines quatuor equos transferebat. Veniens autem in Rugiam eam subiugauit et ad christianitatem coegit, posuitque ibi antistitem, qui in fide populum infor- 20 maret; sed Erico reuerso in Daciam Rugiani cum antistite fidem reiecerunt.

II. Eo tempore Norici regem suum Magnum cogere vole- bant, vt cuidam Haraldo, a quodam rege Norico orlo, dimi- dium regni dåret. Iste Haraldus, in Hybernia natus, venit 25 in Norwegiam, dicens se ortum a quodam rege Norwegie, Hybernie vastatore. Noricis querentibus, si vellet fidem facere

4. Inscriptio in A: De Rege Erico, et in marg.: xcvii. Eriick emund Eriick eiegodz føn. 5. cii VS; ol (o: orani) A. 9. suffocari aquis S. 10. Vrnensi VA; burgensi S, sed corr. in wiburgensi S^. 11. fcythorp, ut vid., S. 12. conclaui addidi ex Saxone. 14. euasit om. S. 15. vt AS; om.V (quod add. Langebek). contra quos addidi {Saxo: contracta aduersum Rugiam classe). 19—20. ad chr. conuerti coegit S. 25. Iste Haraldus e/c: hæc Saxo in libro XIII (p. 652 ed. Midler) narrauit, sed epitomator ea illo loco omiserat, atqae etiam hic in libro XIIII res paullo aliter atqiie Saxo ordinauit (cfr. Saxo p. 659 sq.). ybernia (27. ybernie) A. natus omiserat V, sed add. in marg. eadem manus. 27. vastator^ (^ -ris) S.

Script, hist. Dan. minores ^>

�� �