Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/424

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


406 SCRIftORÉS HIStORtÆ DANICÆ MINORES

dictis per iudicium ferri candentis, ille assenciens super ignitas ferri laminas nudis plantis ingressus est; quo nichil leso, ei Norici plurimi adheserunt. Sed cum Magnus non solum ei partern regni negaret, sed eciam eum de terra fugaret, Haraldus 5 fugit ad Ericum pro auxilio impetrando. Hic Haraldus preter liberalitatem nullam animi virtutem videbatur habere, sed celeritatem corporis tantam habuit, vt eciam cursu equos superaret; dum eciam remi extra nauem extenderentur, faci- liter super eorum extremitates decucurrit. Ericus autem eum

10 honeste recepit, atque cum eo profectus Asloyam, que Magno adherebat, primo spoliis deinde incendio deuastauit. Sequenti anno Ericus misit cum eo classem Dacie pro adiutorio ; qui pugnans cum Magno eum vicit ae cepit, oculisque effossis eum castrauit; qui castratus monasterium intrauit.

15 III. Ericus autem, pacem habens per circuitum, iusticiam coluit jomf/nasque leges abolitas renouauit, violencias procerum ferro aut laqueo puniuit; ideo maiorum odia sed amorem popularium acquisiuit. Accidit autem discordia inter regem et Eskillum, episcopum Roskildensem ; qui in tantum populum

20 contra regem commouit, vt eum de Sialendia exturbaret. Sed rege cum classe reuerso episcopus captus vix cognatorum precibus optinuit, vt vitam viginti talentis auri redimere posset. Per idem tempus mortuo Ascero, archiepiscopo Lun- densi, successit ei cognatus suus Eskillus, episcopus Ros-

25 kildensis. Eo tempore quidam nobilis Jutus Plog occulte regi malum cogitabat, accessitque ad eum Ripis, cum ipse rex sederet in placito, vt causas populi iudicaret. Cumque Plog iuberetur respondere cuidam rustico de se conquerenti, iuit versus regem lanceam habens in manu atque audienciam

30 postulabat; et cum aduerteret regem inermem esse, ipsum

��1—2. verba sex candentis . . ferri om. AS. 2. lesi A. 4. negauit codd., correxi. 5. ad om. V. p(=pre) auxilio A. 6. libertatem S. 7. fceleritatera c. tm (d: tantum) codd., corr. Langebek. 10. ans (ye/ aus)loyam A. 13. effosis A. 16. pfblasque scripsi (conditas a maioribus 5aa;o); iulbasque codd. 17. loqueoV. odio A. 18. adque- siuit S. autem S; eciam VA. 21. ggnatorum {vel agnatorum) scripsi (patris ae patrui Saxo); magnorum codd. inepte. 22. vitam om, S. xx" VS. redimi S. 25. iutus plough A; plough iutus S. 27. Cum plougti AS.

�� �