420 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
turpi morte vitam finiuit. Magnus autem, filius Erici Lamb ex concubina, qui cum Swenone fuerat, captus et ante Walde- marum adductus non solum vitam, sed eciam fauorem optinuit.
5 XVII. Oiis peractis Waldemarus solus monarchiam Dacie optinebat. In cuius regni principio Absolon, eius collactaneus, factus est episcopus Roskildensis, mortuo Ascero ; qui Absolon non minus contra piratas terram defendit quam episcopatum regebat. Nam semel in sabbato Palmarum .17.
10 tantum socios habens cum Slauis ,24. nauium dimicauit, equitesque eorum fugans pene omnes pedites interemit, nullum tamen ex suis amisit preter vnum. Eodem anno ciuitas Arusiensis grauissime per piratas destructa est. Accidit autem, quod per quorundam maliciosam delacionem rex adeo contra
15 Falstriam prouocaretur, quod omnino eam ferro intenderet delere; sed dum paratus cum exercitu illuc accedere vellet, apud Ringstath febre grauissima est correptus, ita quod per Absolonem viaticum reciperet tanquam de vita desperatus. Sed cum corpus Christi sumpsisset, subito oborto sudore
20 conualuit, deo sic ordinante, ne inicium regni sui nece suorum iniusta defedaret. Postea Absolonis, Petri, Sunonis et Esberni consilio, quibus rex principaliter innitebatur, classem versus Slauiam fieri mandauit; que classis continebat .cc.xl. naues. Premissus est Absolon cum .vii. nauibus, vt oportunitatem
25 portus sub Rugia preuideret; sed dum prope Rugiam esset,
1. finiuit vitam DA. autem scripsi (vero Saxo); eciam codd. 4. obtinuit &cet. S, ut solet. 5. Post hæc inscriptio in D: Walde- marus 809; in A: De Rege Waldemaro filio saneti kanuti, et in marg.: ci. Woldemar S.: Knud Hertug føn. — 5—6. Wald. mon. D. optin(uit) ex Annal. Ryens. 5. solus codd. ; tocius melius Ann. Rgens. 6. op(b)tinuit A(S). 7. collectaneus VAS. affero A. 9. 17 D; utrum 17 an 77 in V legendum sit, incertum est; septuaginta sep- tcm A; 7 habuit S, sed manu 2.(?) correctum est in 7. & Ixx, vel in 7 Ixx. (decem et octo milites Saxo). 10. socios tantum A. .24. DVS, sed corr. in xxnn S^; viginti quatuor A. 11. fugauit S. 12 ex eis(!) A. 13. per piratas grauiter S. 15—16. ferro inten- deret eam delere S. 17. ringstab (== ringstadium) V; ringstadh AS. 19. oborto Saxo; aborlo DAS; ab orto V. 20. nece AD^; in nece D^VS. 21. defedaret om. S. Sunonis V {Saxo); fymonis DAS. 23. ducentas et sexaginta Saxo. 24. vt om. A. 25. preuidere A.
�� �