Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/439

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


COMPENDIVM SAXONIS. LIB. XIIII 421

vidit nauem regis ae totam classem cursum reflectere versus Møøn. Igilur turbatus cursum post regem dirigil; congres- sumque in terra verbis grauibus de reditu increpat, quod expedicionem prosperam de consilio factam sic sine causa snspendisset. Prouocatus rex dixit, Absolonem adhuc nichil 5 tam magnum egisse, quin ipse tam arduum perficere posset. Sequenti nocte tanta tempestas orta est, quod tota classis dispergeretur nec anchoris nec portu teneri posset; que res impacienciam regis contra Absolonem ortam deleniuit. Tribus diebus stante tempestate, rex ab eisdem consiliariis requisiuit, lo quid agendum esset; illi consuluerunt, quod statim tempestate miciore facta versus Slauiam remigarent. Inchoantes remigare competentem processum habebant sub terra; sed dum in altum venissent maris, tam grauiter procellis illidebantur, vt nauis regis compages soluerentur; propter quod rex saltauit 15 in aliam nauem approximantem, vna manu habens ensem et altera vexillum. Naues omnes, que cum rege potuerant venire de tota classe, erant .xl. Inuaserunt autem Bartham prouin- ciam, que iacet iuxta Rugiam, eamque spoliis, cedibus et incendiis deuastabant. Dum autem inde recedere vellent, 20 occurrunt eis Slaui, quorum occursu adeo territi fuerunt Dani, vt omnes preter septem naues relinquerent regem; que sole naues regem propulsa multitudine Slauorum defenderunt, salueque in Scaniam redierunt.

XVIII. Sequenti autumpno ingenti preda rex Rugiam 26 spoliauit. Cumque ad naues rediret, Rugiani fortiter inseque-

1. et totam AS. 2. turbatus absolon c. S. dirigitDV; recepitA; cepit S. 9gressumque scripsi; aggressuraque codd. 3. in terram S. de reditu om. S, sed pro hoc håbet regem. 4. malim de communi consilio. 5. suspédisset scripsi; expedisset codd. sine sensu. ad lioc DV. 7. est orta S. 8. ancoris A. 9. deliniuit Saxo-, diliniuit codd. 10. requisiuit om. V. 12. versus fcaniam D. 13. pro- gressum D. 14. venissent mare A; maris venissent V. procellis, i. e. fluctibus. 15. compages soluerentur scripsi (laxatis compagibus Saxo); compage solueretur codd. 17. potuerant scripsi (ex Saxone); potuerunt S; poterant DA; poterunt V. 18. sexaginta (lx) håbet Saxo. autem om. AS. Bartham scripsi; bracham S; bracam DVA (Barcam Saxo). 19. eam {om. que) S. 19—20. et incendiis om. AS. 20. recedere VAS; redire D. 21. occurrerunt AS. 22. septem AS; 7. D; vn {corr. ex xn) V. reliquerunt AS. 23. propulsa scripsi; pro codd. 25. autumno S. 26. redirent codd., correxi ex Saxone.

Script, hist. Dan. minores. ^°

�� �