Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/498

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

480

��SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��3.

��IL Planctus de statu

(scriptus anno

1. IjTeme, plange mesto more, dolorosa Dacia! quia probo protectore cares et audacia. Gens eras fortissima, virtute clarissima: strauisti, vicisti populum emulum per terrarum spacia.

2. Olim eras gloriosa, florida prestanciå, felix, fortis, copiosa, solida constanciå. Per te sunt Saxonia victa et Lombardia, Anglia, Sclauia,

��regni Danie

1329).

Esthonia, Holsatia atque regna plurima.

Flos regnoruin extitisti :

coronata gloria

aliorum inuasisti

fines cum victoria.

Rex Ericus, Deo charus,

dux preclarus, legis gnarus,

protexit, prouexit,

promouit, confouit

te magna prudencia.

Imitator Yaldemari triumphantis iugiter, cuius laus vix possit fari, disponentis largiter,

��Adnotatio critica et enarratio. — A = Manuscriptum Magni Matthiæ, in Bibi. Reg. Haun. Vet. Collect. Reg., n. 2446, 4»°.

— B, ibd. n. 2447, 4*°. — C, ibd. in Noua Coll. Reg. n 2721, 4*°. — H— edilio Huitfeldtii in 4*°. Ubi A solum nominaui, intellegendiiin est, cetera exemplaria eandem scripturam præbere.

1,1. mesto more pro aduerbio mæstiter. — 2. dolorosa, iit videtur, primus Reinhardt; dole, rosa A, ineptissime. — 3. probo = forti. — 8. populum emulum, i. e. omnes hostes, qui tecum æmulari conati sunt. || 2, 4. constanciå = constanti animo. — 6. Lom- bardia: fabulosas Suenonis Aggonis F. et aliorum narrationes de imperio Kanuti Magni (vid. p. 122, i sqq.) auctor in mente habere videtur. — 7. Schlavia A (item 9,5). || 3,5. Rex Ericus: H håbet notam marginalem: Intelligit fratrem Christophori, Ericum Mendved.

— 6. dux scripsi; rex A; sed imperatoria Erici laus comme- morari debet. — legis gnarus: »en kyndig Lovgiver«. — 8. con- fouit = salnti tuæ prospexit (Verba duo protexit, prouexit de imperatore, cetera de legislatore auctorem accipi voluisse credo). — 4, 1. Valde- mari scripsi: venerari A, sine sensu; quod haud dnbie ortum est ex male intellecto compendio vå""'. Ericum Menivet sibi Valde- marum Victoriosum (— triumphantis iugiter) ad imitandum propo- .su/s.se et eius impeiium resuscitare voluisse satis constat. — 4. dis- ponentis largiter: »raadende med vidtstrakt Myndighed«, ijt dicit Cæs. de b. G. I, 18, 5 largiter posse.

�� �