Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/499

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


t>VO CARMINA HISTORICA

��481

��erat iustus, verax, castus, in quo nullus fuit fastus: puniuit, contriuit frementes, prementes, viuens laudabiliter.

5, lam recessit, que precessit, tota illa gloria;

et accessit, que successit, multiplex miseria. Procul a Victoria, regnorum peripsema, tumida, turbida, trepida, squalida, perfida per omnja!

6. lam non laudes, sed (heu!)

fraudes regnant in te, Dacia! Sed nec gaudes neque audes pugnare pro patria.

��Diligis mendacia, subtractaque gracia sterneris, sperneris, quateris, pateris plurima dispendia.

7. Mille modis fatigaris, mille sunt insidie; terra, mari expugnaris, vndique angustie! Non quiescis requie neque nocte nec die; hostibus fortibus, ictibus, mortibus subiaces quotidie.

8. Eras lata, prolongata, dominans ad Albiam: nunc curtata, ecclipsata vix attingis Eidriam. Tandem Slea fluuius finis fuit vltimus:

��4,6. fuit A; erat H. — fastas — superbia et vana gloriatio. — 8. frementes =: frementi furore agitantes. — prementes, i. e. mag- nates, qui vulgus opprimebant. || 5, 1 — 2. lam recessit, que precessit . . gloria = iam euanuit præcedentium temporum . . gloria. — 3. suc- cessit = illius glorice locum occupauit. — 5. procul, scil. iam es. — 6. peripsema {in AH Græcis litteris scriptum) est nostrum > Skrab, Udslcudt; vocabulum sumptum est ex Pauli ep. ad Corinth. I, 4, 13: tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adliuc. — 7. tumida A, quod aliquis fortasse defendet collaio loco V. 19, 2; mihi tamen hoc loco timida aptius videtur. — 9. per- fide B, sine dubio errore. || 6, 1. laudes = virtutes, honesti mores. — 6. gracia, scil. Dei. — 7. sterneris = proculcaris. — 8. quateris = vexaris. — 9. dispendia = damna. || 7, 3. expugnaris = vi loco moueris. — 4. vndique angustie, scil. te circumdant. — 8. ictibus, mortibus pro ictibus mortiferis dictum videtur. |i 8, 1. Eras lata, prolongata: »(du d:) dit Omraade udstrakte sig (fordum) vidt i Bredden og Længden«. — 2. ad Albiam A; in Albiam H. — 3. nunc h. 1. deinde significare videtur, cum tandem (»omsider«) sequatur. — ecclipsata =; defectionem passa, sicut luna decrescens. — 3. attingens Eideram B, inutili, ut opinor, scribæ coniectura. — 5. Slea apud scriptores sæpius flumen vel fluuius vocatur.

�� �