Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 1.djvu/56

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est

50       SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

»Rachi mortuus est.« Videns autem rex Athisl, quod [Snyo] esset promptus ad loquendum, et non posset eum capere in sermone, regem Danorum predestinauit eum, dicens: »Vis esse rex in Dacia?«  Cui respondit Snyo: »Fiat uoluntas tua.« Rex autem Athisl regali nomine decorauit eum, dicens: »Ingredere tu, Snyo, in Daciam, et esto ibi rex robustus et furore flagiciosus, multas iniquas leges illis et iniustas instituens, ut memores Dani sint imperij tui per euum.«


   VI.   Regnauit igitur Snyo secundum iussum regis crudeliter in Dacia, et superbus et iniquus, elatus et in malicia nimis potens, per omnia terribilis, more fulminis [furibundus] incedens; flentibus, siquid uidebantur habere, abstulit, habentibus et male ridentibus sparsit. Multas iniquas leges et iniustas instituens, in iudicio minime rectus Snyo, plebem sustinere cogens † compatique, <proceres> pessundauit. Erat enim ei omnis plebs subdita et fauens. Vnus tantum, nomine Røth, resistebat ei contrarius. Quem in insulam misit ad querendum a gygante Læ, qua morte esset moriturus rex Snyo, ea intentione, ut ne iterum rediret uiuus Røth. Qui in insulam ueniens, dicta salutatione regis, quesiuit, qua morte moriturus esset rex. Cui prius, quam tria proferret ueridica,

. Rachy C; Racki A autem A; ergo C Snyo ut interpreta- mentum deleiii; post loquendum håbet C. 2. promtus C possit C. in om. M. 4. rex esse C Fiat uol. tua, cfr. Matth. 6, 10. 5. Athis A; Athysl E. 8. Snyo post Dani inseruit C imperij (ipij) scripsi; ij5i (o: ipsi) M; ipi memores E; nominis A ex inter- polatione. Cap. VI. 10. indacia. superbus. iniqu(u)s C. 11. fulrainis scripsi ex simili loco Chronici Rosk., vid. supra p. 31, li sqq.; fluminis C; furibund^ A, quod sine dubio interpolationi {pro corrupto fluminis) debetur. 12. fflentes M. 12—13. malim hauentibus. 14. instituens om. A; m. i. leges instituens et iniustas M. 15. com- patique AC corruple; in A corr. m. 1 in comparesque; ego compar- tirique scribd. puto. proceres addidi sensu postulante. peressum- dauit E; p eIFundauit(!) M. 16. tm corr. in tu (tamen) A nomine om. C. 17. ei om. M. 18. gigante E moriturus rex Snyo esset C. 19. verba uiu^ reth in A punctis suppositis del. m. 2. 20. quesiuit a gy(i)gante C. 20—21. morte moriturus esset A, itemque E ("moriturus "morte esset); morte esset moriturus M. 21. ueridica proferret C; ueridica ex mendacia radendo corr. A.