Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/220

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


210 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

nuncium, ut, que uobis necessaria sunt, preparare possimus, ut per hoc uestram beniuolenciam dinoscere poterimus.« 

(IV.) Et sic expectatum est fere usque ad purificationem beate Marie. Interim, quicunque nobis iniuriam fecit, nullam 5 adepti sumus iusticiam de ipso. Quodam sabbato ante puri- ficationem uenit quidam canonicus suus, nomine Petrus Abj^, et dixit: »Proxima sequenti secunda feria ueniet dominus meus episcopus, cupiens uobis loqui; rogat, ut uos domi inueniat.« Quod et factum est. Ipsum uero recepimus cum

10 processione, sicut mos est ordinis; in magno honore duximus in ecclesiam ad orationem. Facta oratione accessit ad eum abbas et interrogauit, quando uellet stupam intrare. Nam frigus erat. At ille respondit nolle se intrare adhuc prope. Abbas uero intrauit, ut uideret, si omnia parata essent; quem

15 statim in continenti secutus est episcopus. Nox uero erat. Qui cum intraret stupam, et non fuerunt accensa luminaria preter adipum, indignatus est ualde; quod et postea conque- stus est coram rege. Ipse utique querebat aduersum nos occasionem. In crastino mane accessit ad eum abbas; quem

20 cum uidit episcopus, interrogauit, si licitum ei esset capitulum nostrum intrare. Quo respondente: »Licet«, simul capitulum intrauerunt. Residentibus omnibus et tacentibus, episcopus tali a/famine exorsus est: »Nos uenimus«, inquid, »hue uisi- tandi gratia, et uolumus scire, si aliquis håbet aduersus Fol. 30. 25 aliquem aliquid; et si ordinem uestrum || seruatis, uolumus scire; et quid et quantum ad portam ad usum pauperum datis, uolumus scire.« Tune abbas: »Domine, si aliqua alia habetis proferre, dicite; nam ista non pertinent ad uos. Nos habemus uisitatores patres abbates.« Et continuo surgens

30 abbas dixit 'Adiutorium nostrum' ; et exiuit cum conuentu, episcopo subsequente. At ille statim uocari ad se fecit abbatem. Qui cum ad eum uenisset, dixit episcopus: »Volu- mus loqui conuentui.« Abbas intelligens, quod uellet de procuratione facere mencionem, conuocauit conuentum seor-

35 sum, et ait illi: »Episcopus, ut credo, uult exigere procura-

13. repondit C^. 17. adipum aiictor pro adipem dixisse videtur; significari puto lucernam paruam, cuins flammet adipe (pro oho) iiuiriehatur. 23. afamine C^. 28. ^frerre C**. 30. adiutoriura nostrum: Psalm. 123,8.

�� �