Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/231

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 221

illatam. Isti ad sepedictum episcopum accesserunt, dicentes eum non debere uelle tale monasterium sine causa taliter perturbare. Ipse respondit eis, dicens: »Nisi dederint«, inquid, »michi procurationes meas, ego affligam eos in decuplum.'< Ajunl illi: »Causa precum nostrarum absoluite familiam 5 illorum hac uice, ut in die resurrectionis dominice sacra ualeant frui communione.« Nam prope pascha erat. Et adicientes: »Date abbati diem coUoquii, ut nos siniul adesse poterimus; et quidquid iuste ab eo pecieritis, dabit uobis. Quod si dåre noluerit, erimus aduersarij eius, sicut et uos. 10 Non credimus uos uelle iniuriari ei.« Respondit eis: »Non possum uobis quidquam denegare; fiant omnia, sicut petistis.«  (XII.) Cumque dies collocutionis aduenisset, conuocauit abbas amicos suos in una parte, et episcopus suos in altera parte. Illis in unum conuenientibus locuni, nitebatur abbas ir> sua priuilegia et litteras recitare; nec sinebat eum episcopus, sed dixit: »Omnibus uobis notum est, quod uniuersi prede- cessores nostri Arusiensis diocesis consueuerunt esse in claustro Øm per tres septimanas quolibet anno tempore quadragesimali ; unde possessiones, quas monachi hactenus Dyursæ libere 20 possederant, ratione procurationis habebant. Scire igitur uos uolumus: nisi dederint nobis procurationes trium septimanarum de quolibet anno, quo sedes episcopalis uacauerat, eum satis- factione, addito et isto anno, nos uolumus intrare et amodo possidere dictas possessiones.« Iterum abbas exibuit se ad 25 legendum priuilegium de eisdem possessionibus. Istud priui- legium longe superius transscriptum est in eodem uolumine, et est rubrica : 'Testamentum Suenonis'. Dixit episcopus se nolle litteras aliquas recipere pro cibo suo. »Scimus«, inquid, »quia habetis scriptores sufficientes; potestis litteras scribere, 30 qualescunque uultis.« Tune abbas satis compulsus iterum appellauit.

(XIII.) Appellacio abbatis.

Vniuersis presens scriptum inspecturis fratres .A. de Uite scola, .M. de Insula Dei, .N. de Tuta ualle, dicti abbates in 35

3. .pturbare C^, sed veriiis est pturbarc (perturbare). 6. sacra Langebek; sacre C*. 33. App. abbatis i-iibris litteris scriptum. 34—35. .A. signif. Asgotus, .N. Nicolaus: de .M. res incerta est.

�� �