Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/253

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 243

meritorum, eorum uobis debet fidele uideri consilium et accepta monitio, qui non, que priuati sunt commodi, sed que uestre honorificencie, requirentes animi uestri motum in hijs precipue promouent, quibus magis uestra sinceritas sit sincera, et ab his sollicite amouere conantur, per que posset de facili 5 dignitatis episcopalis decor non inmerito obfuscari. Sane, referentibus dilectis in Christo filijs, Care Insule ae aliorum monasteriorum Dacie Cysterciensis ordinis non nullis abbatibus, nobis innotuit, quod abbas et conuentus ipsius monasterij Care Insule manus uestre mole indigne ae multipliciter aggra- lo uantur; quos pia deberetis munificencia confouere, ne simul offendere uideremini iusticiam ae pariter pietatem, quarum debetis uos exhibere promtissimos sectatores. Aiunt enim, quod uos, in prefatum monasterium eiusque grangias ae alia bona et (utinam non!) personas tanquam inclinatum parietem 15 et impulsam maceriam quodammodo irruentes, quietam ipso- rum uitam in domino perturbatis, et, manus auidas ad bona extendentes ipsorum, eosdem non minus in personis propriis quam rerum suarum ablatione, ne dixerimus extorsione, per uos et uestros multipliciter molestatis. Et ut preter alia 20 innumera grauamina, que infertis eisdem, aliqua, immo per- pauca respectu multitudinis, que tacentur, interseramus ad presens, attendite, que scribuntur. Trium ebdomadarum pro- curationes ab eis pro uobis magnaque caterua equitante uobis- eum annis singulis extorquetis. Domorum suarum ianuas 25 iubetis et facitis uiolenter confringi. Militibus et baronibus demandastis aliquando, ut monachos ipsos, eum possent, caperent, uerberarent et etiam spoliarent immunes, cum uobis, ut asseritis, absoluendi excessores huiusmodi sit attributa facultas. Alias ipsos regie maiestati et regno redditis odiosos, 30 quanquam in nullo predicti fratres fuerint unquam contra honorem regium machinati. Abbatem quoque ae monachos et conuersos monasterij ante dicti citatis || ad uestra placita Fol. 38v. pro uestre libito uoluntatis; excommunicare preterea non ob- mittitis contra omnem iusticiam colonos, familiares et uillicos 35 eorundem, nisi prefixo eis termino compareant coram uobis;

5. amouere Langebek; amonere C^. 15 — 16. tanquam . . irruentes, cfr. Psalm. 61, 4. 19. extorsione scripsi; extorsiones C^. 32. tiojre C^, corr. Langebek.

16*

�� �