Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/254

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


244 SCRIPTORES HISTORIÆ DANtCÆ MINORES

eorum conuersos deseruientes in grangijs pro quauis ofFensa, uel pocius sine causa, cum nullam habeatis iurisdictionem in ipsos, non ueremini pecuniaria pena punire, ad instar secu- larium potestatum. Sed et dilectum filium nostrum, prefatum 5 abbatem Care Insule, ex eo dicimini (mirabili causa!) sentencia excommunicationis ligasse, quia uidelicet se in suis litteris abbatem denominat, nec non et conuentum ipsum pro eo, quod sepulture tradiderant funus homicide cuiusdam, ante ultimum uite sue articulum penitentis, simili sentencia inno-

10 dastis, Quodque intollerabilius iudicatur et fertur, priuilegia ipsis et eorum ordini ab apostolica sede concessa non solum paruipenditis, ut ex premissis colligere potest fidus interpres, uerum etiam, quod absurdum est, ex huiusmodi aliorumque illatione grauaminum nitimini prefatum monasterium annullare.

15 Sed nec pretereundum(!) est etiam non tam ludubris quam lugu- bris illa sentencia uestra, si debeat sentencie nomine nuncu- pari, qua percellitis quoslibet, qui missas monachorum audiunt celebrancium aliquando extra claustrum, ipsosque monachos pro libito, immo pro uoluntatis libidine, corrigere attemptatis,

20 fastuose ae ampullose dicendo, ut licencia detur uerbis, eorum uos debere mores corrigere, domos etiam uisitare. Quendam adhuc eorum commonachum sacerdotem, Scalmi nomine, nulla reuerencia debita pijs locis seruata, sed et etiam ponti- ficali grauitate obmissa, de cemiterio extraxistis seu extrahi

25 demandastis; et alium monachum, nomine Beronem, de ipsorum curia extrahentes, ae fratrem Tuki conuersum, non absque uiolenta manuum iniectione in ipsos, fecistis per uestros satellites captiuari, exinde pecunia, rebus plurimis et quatuor equis eductis. Hee ad presens coram oculis uestris

30 apponimus; et nichilominus de similibus ae grauioribus non tacetur. Appendite itaque in libra rationis predieta quelibet, et uobiscummet ipsis disceptando de hijs, si uera sunt, uestra circumspeetio coUigat ae discernat, et examinati iudicij recti- tudo in peetore uestro dijudicet, utrum talia debeant de ponti-

5. sniam C^, corr. Langebek, qui etiam ex ea (cum mir. causa iungendum) pro ex eo scribi voluit. 11. ipsis Langebek., ipi^ (/. e. ipsius) C*. 14. anullare C^. 15. ludubris pro ludibris (= ludibriosa) dictum est assonantiæ causa. 17. percellitis scripsi; ^cellitis C*^. qlib; (/. e. quolibet) C*, corr. Langebek.

�� �