Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/262

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


252 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

biles predictas iniurias, et etiam propter plures alias (sno) loco et tempore dicendas, ipsis a dicto episcopo et suis, contra deum et etiam priuilegia sibi et toti ordini Cysterciensi a sede apostolica auctoritate plurium summorum pontiticum con-

5 cessa, miserabiliter frequenter illatas, quantum possunt et audent, supplicant reuerende paternitati uestre, quatinus propter deum et honorem beate uirginis et salutem anime uestre de iniurijs de episcopo abbacie factis iusticie com- plementum fieri faciatis, et cautelam de futuro et aliquod

10 remedium circa statum abbacie ita prouide apponi procuretis, ne post recessum uestrum iterato incipiet abbatem et con- uentum et subditos eorum persequi, ut actenus fecit.

Explicit libellus.

(XXXIX.) Licclo libello omnes, qui hunc audierunt et intel- 15 lexerunt, maledixerunt episcopo tali. Statim sequenti die recessit cardinalis de ciuitate Lj^bicensi; cuius uestigia seque- batur abbas usque in Bremam, ubi euni inuasit f lagor ualidis- sima; monachus uero, quem secum in comitatu habuit, egrotus in ciuitate Stadis usque ad reditum domini abbatis remansit. 20 Abbas uero propter sui corporis inualitudinem uices suas ad promouendum negocium suum domino Jacobo, Lundensi archiepiscopo, commendauit; qui dominum legatum usque Meitheburg sequebatur, tam causa proprii negociy sui quam causa negocij dicti abbatis. Qui nobis litteram hane retulit:

25 (XL.) Littera domini legati ad electum Slæswicensem.

» irater Guido, miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, uiro uenerabili et discreto, electo Sleswicensi, salutem in domino. Cum Cystercie/7sis ordinis generosa plantatio multe religionis 30 et honestatis flores et fructus protulerit effuso longe lateque laudabilis conuersationis odore, apostolice sedis auctoritas,

1. SUG addidi. 3. fystercien C®. 17. lagor C^ corrupte; languor coniecit Langebek, qiiod si esset verum, simul corrigendum eraf adiectiuiim, ut fierel ualidissimus; sed fort. lubago scribendum est. 23. negoci fui C^. 29. cysf^ij C® in fine versus. multe C^ Sed rectius videtur mulles.

�� �