Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/282

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

272 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quadam vice, cum quidam monachus ad eum Wibergis pro quodam negocio destinatus {esset} et non petita benedictione et licentia protinus recessisset, dompnum Nicolaum monachum, tune capellanum suum, postea priorem istius domus, valde 5 duriter increpauit, quod eum ad mensam suam non vocauerat secum, dicens illud apostoli: 'Quam diu episcopus ero, mini- sterium meum honorificabo'. In mantili comedit ex griseo birro, desubtus ex pellibus agninis albis. Licet hospites plures aliquando nobiles secum haberet, tamen dietam suam tam 10 bene iugiter custodiuit, \l eandem quantitatem quotidie bibendo seruauit, remota semper omni ebrietatis nota, Portari autem secum semper fecit per pincernam suum suos ciphos argen- teos, non propter superbiam vel inanem gloriam, sed propter ministerij sui debitam honorificentiam, quia illis temporibus Fol. 50"". 15 hec consuetudo apud omnes dompnos et precipuos || terre celebris et condecens habebatur. Ceruisia etenim Danica et medo precipue habebantur; potus autem Saxonicus cum nouis vicarijs sitis, {vt/ iam est consuetum, ad partes istas nondum venit venalis, nec de tali potu plurimi aliquid curauerunt. 20 De quo potu postea nouiter venienti rusticus quidam, habitans prope ciuitatem Wibergensem, pro denarijs, quos recepit pro merica, \quaw) ibi vendiderat, ita per ebrietatem dementatus

2. esset (eet) addidi. no petita C, sed no optenta malim. 6 — 7. Quam diu . . honorificabo: cfr. Roman. 11,13. 7. mantile {infra p. 216, 12: raantule) idem est, quod mant(ell)um dici solet, Gallicum manteau. griseo, scilicet quod hic erat Cisterciensium color. 8. birrus est Gallicum bure, nostrum Vadmel. 12. ciphus = scyphus. 17. habebantur, i. e. in usu erant. 17 — 18. cii nouis vicarijs sitis C a manu prima habuit, nec inscite vicarij sitis eias- modi potus vocari potuerunt, qui sitim non tam extinguunt quam denuo excitant (significantur scilicet varia vinorum genera); itaque hane scripturam mutare non audeo, qua recepta tamen vt ante iam addendum est. Vicarijs in bicarijs mutauit alia manus, quæ vox calicem, vas potatorium significat {Germ. Becher); hoc recepto Langebek iusto audacius sicut pro sitis scripsit; sed nec quidquam amplius de his nouis poculis dicitur, nec propter nouos potus etiam noua pocula importari utique opus erat. 19. venit s. v. add. C. aliquid scripsi; aliqui C. 22. merica C; hoc Danicum »Pors«  valere Langebek putauit, qua herba in cereuisia braxanda tune utebantur; sed huius herbæ nomen myrtus est; merica, quantum intellego, semper »Lyng« vel »Lyngjord« significat, hic fort. »Lyng- tørv«, quam add. Langebek.

�� �