Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/321

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORYM 311

miter consenserunt, (voluii), vt incorporarentur et vnirentur sub obediencia vicarij generalis cismontanarum partium ad inslar aliorum conuentuum de obseruantia nuncupatorum. Pro huiusmodi autem negocij expedicione idem reuerendus pater frater Laurentius Branderi iter arripuit ad Romanam 5 curiam, exponens se multis periculis et laboribus. Qui tandem deo adiutore obtinuit bullam efficacem incorporacionis et vnionis || (fol. lis"") sub obediencia vicarij generalis cismon- tanarum partium ad instar aliorum conuentuum de obseruantia nuncupatorum a Sixto papa 4, anno domini 1480; et sic 10 liberati sunt a duro iugo ministri, vsque enim ad liec tempora sub obediencia ministri [quodammodo] erant.

Eodem anno (in profesto beati Francisci) venerunt duo notabiles patres, videlicet frater Henricus Lappen et frater Henricus Gualteri, missi de prouincia Saxonie pro vlteriori 15 reformacione regularis obseruantie; qui pluribus annis in [dicta] prouincia Dacie demorati sunt. Adepta autem bulla vnionis et incorporacionis a Sixto 4., vt dictum est, statim misit reuerendus pater frater Laurentius Branderi duos nota- biles patres, vt eam ostenderent vicario generali cismon- 20 tanarum partium; quem inuenerunt in prouincia Saxonie; qui vicarius generalis dicebatur frater Wilhelmus Bertho. Cumque predictam bullam vidisset, gratanter et paternaliter acceptauit, dicens : »Benedicta Dacia, que reformacionem per se accep- tauit etc.« Et statim misit 4. fra tres (de prouincia Saxonie) 25 cum illis duobus patribus, qui ei litteras presentauerunt, ad prouinciam Dacie pro meliori instructione et informacione ae melioracione et manutenencia regularis obseruantie. Anno autem domini 1481 (in principio anni, scilicet in Februario) celebratum est capitulum Otthonie more ae priuilegijs fratrum 30 de obseruantia aliarum prouinciarum. In quo capitulo electus fuit reuerendus p. fr. L. B., qui, licet hucvsque fuerat vicarius tam auctoritate apostolica quam ministri, in isto tamen capitulo electus fuit secundum verum modum et ritum

��1. voluit addidi. 12. quodammodo linea subducta del. P; item 17 dicta. 13. verba in prof. b. Fr. (/. e. 3. Octob.) supra vers. add. P, item 25 de prou. Sax., et sic in seqq., iibi ( ) posui. 34. capittulo h. 1. et interdum alibi P.

�� �