Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/350

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

340 SCKIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

inde esset profecturus, adiit denuo pater guardianus regem, petens quam humillime, vt illic permanere possent ad serui- endum solito more domino deo. Qui respondit, id nequaquam se posse vlterius admittere, quod dominus castri non haberet 5 tune siniul cum illis satis spacii ad reponenda sua, et quod cenobii murus nimis propinquus castro foret, quare et profli- gand us esset. Respondit pater guardianus, fra tres nequaquam futuros domino castri inquieti vel impedimento, sed solum ea causa illic permanere velle, vt domino deo ibidem seruirent. 10 Respondit rex, satis spacii alibi esse ad id patrandum. Rege ergo proficiscente illinc, dominus castri omnia, que cenobii fuere, occupauit, fratribus inde fugatis, exceptis vestibus suis et duobus equorum paribus, quos fratribus pro debilibus et senibus auehendis donauit.

fol. 5^ 15 Cap. IV. II De Conuentu Malmogensi.

Oistoria et modus inhumanissime expulsionis fratrum minorum de cenobio vrbis Malmogie.

Anno ab incarnato mundi Saluatore m.d.27. venit Malmogiam quidam sacerdos, effrons et heretice prauitatis erroribus refer-

20 tissimus, Nicolaus, Bøcker, i. e. tunnarum fabricator, cogno- mine, vir sane totius malicie scatebris quam supereffluentissime ebulliens. Ipse enim, primo in diocesi Lundensi sacerdos ordinatus, cum non esset scripturis neque humanis neque diuinis safis eruditus, Haffniam regiam vrbem, studio theologie

25 florentem, sed potius tune Lutheranice quam catholice theo- logie studiosiorem, petiit, vbi habuit errorum magistros, licet occulte; non enim adhuc ibi Lutheranice doctrine errores propalam seminabantur. Refertus igitur predictus sacerdos Nicolaus Bøcker errorum colluuie voluit et alios commaculare.

30 Ascendit enim plerumque maioris sacre edis, nimirum glorio-

fol. 5\ sissime virginis || Marie, suggestum, et non modico superbie

fastu concionabatur; bona enim et sonora preditus erat voce.

Porro vbi hoc episcopo Roskyldensi, viro vtique magno fidei

catholice zelatori, innotuit, quod interim clero obtrectaret

14. donauit &c. BC. Post hæc Arnås in C: Hic iterum nunc incipit in codice {scil. in W). 24. satis scripsi {idemque in C Arnås adscripserat, sed postea deleuit); sacris W. Hafniam BC.

�� �