Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/356

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


346 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Tandem ipsi Malmogiani, vrbis ob secretas missas fratrum formidantes excidium, fratres e choro fugarunt. Admisit tamen Georgius Monetarius fratres alibi rem diuinam, nimirum in vestiario, facere, ea ratione, vt ipsi responderent in dei iudicio 5 pro huiusmodi nefandis, vt inquiebat, missis. O preclarum sapientis rectoris magne ciuitatis responsum! Scortari huius- modi homini non magni ponderis putatur: rem tamen diuinam more sancte catholice ecclesie facere tam scelestum, vt diuini iudicii formidetur sententia! O culicem liquantem et camelum

10 glucientem! Tante etiam fuit apud Malmogianos abominationis misse celebratio, vt semel fratrem Joannem Plowff celebra- turum lapidibus et clamoribus de altari fugarint. Inuenti fuerunt etiam semel infra suggestum non parui lapidum acerui ad hoc corrogati. Crescente indies malicie augmento, Fol. io\ 15 et estuantibus pienis inuidie mor||bo eorum animis, omnibus, quibus poterant, modis operam nauarunt, vt fratres cenobii nostri loco spoliarent. Tanta enim incesserat effugandi fratres de loco eorum animis libido, vt nullam capere possent requiem, donec eos effugassent; nullius legis vel naturalis vel

20 diuine vel humane verecundabantur preterire in persequendo ipsos precepta. Interdum enim aduenerunt dicte ciuitatis rectores et consiliarij fraudulentis pollicitacionibus et blanditiis animos fratrum demulsuri, interdumque comminationibus terre- facturi, vt aliqua cenobii nostri loca eis concederent, vt vno

25 pede ingrediente paulatim reliqua totius corporis moles subse- queretur; quibus constanter fratres pro virili semper restiterunt, affirmantes, nullo pacto hoc eis licere, sed id ad dominos, qui loca ipsis dederunt, pertinere. Porro \cum) nullo tempore eorum voluntati obsequerentur fratres, interim curiam seruorum

30 interimque pomarium propria authoritate vi vsurparunt; et

denique pauperum hospitale sub pretextu pietatis, destructo

alio pauperum monasterio, in pomario construxerunt. Pate-

factis itaque vndique pomarii portis, et homines et pecora

fol. 11 '^. perdiu noctu\que/ ad fratres || indififerenter intrauerunt. NuUa

35 quoque fratribus dabatur requies, neque in faciendo rem

9. culicem liquantem etc. : cfr. Matlh. 23, 2^. 17. Tanta scripsi, tm (tantu) W. 23. interdumque W; interdum BC, sed in C postea que add. Arnås. 28. cum in BC add. Arnås. 29. serui in hoc libello passim vocantiir fratres laici. 34. noctuque in C Arnås:, noctu WB.

�� �