Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/358

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

348 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

et eorum institutorem et sacre scripture lectorem satis docte, fol. 12"^. que II ad sacrarum litterarum intellectum attinerent, eos docere. Proconsule autem Georgio Monetario suorum lectorum com- mendante lectionem et concionem, respondit frater Gabriel 5 guardianus, parumper motus ex vulpini hominis verbis, eorum concionatores et lectores spurcam ducere vitam. »Quid«  (inquit Monetarius) »ais? Est matrimonialis status spurca?«  Respondit guardianus sese excusando, quod non appellasset matrimonij statum spurcam ; proconsul vero contrarium ei

10 improperauit. Respondit vero frater Jacobus viceguardianus, illis litigantibus: »Pater guardiane, si eorum matrimonia spurcam dixisti vitam, verum locutus es; noii negare: nos ita rem habere facile probabimus.« Commotus igitur hiis verbis Franciscus apostata et hereticus ita ira efferbuit, vt neque

15 labia neque os a tremore tenere posset. Respondit itaque in furore suo, omnia vota nostra impia esse. Cui e diuerso respondit frater Jacobus, indicium apostatarum non valere de votis. Recesserunt igitur multis vltro citroque habitis verbis. fol. 12'. 20 Tandem vero in 4 post pascha ebdo||mada, nimia inuidia ferme vsque ad furorem agitati, quodam die, circiter horam octauam, multi ciuium ad cenobium nostrum confluxerunt, guardiano rem diuinam in vestiario faciente. lussit igitur viceguardianus frater Jacobus promo, fratri nimirum Jacobo

25 Joannis, omnia ostia robustis occiudere obstaculis; quod tamen facere omisit vel neglexit. Intrauere ergo per ostium a curia seruorum; ad quos guariiianus egressus, fratribus in dormitorio remanentibus; sperauit enim se lenibas verbis eorum feroces deleniturum animos. Cum autem ad eos in

30 refectorium intrasset, tantis eum affecere iniuriis et molestauere importunis clamoribus, vt omnes e uestigio conuocaturus fratres dormitorium ascenderet. Ceterum cum patrem vice- guardianum suum ad eos descendere nollet, dixit \ille,} se

1. docte W; docte (sic) K, nescio qua de causa dubitans.

ti II

4. Gabriel fff W; ergo recte frater Gabriel BC 5. wlpini W (vulpini BC). 7. spurca W, scilicet pro spurca vita (»Hor«), sicut etiam paulo post. 13. his BC. 16. vota, scil. monachalia. 20. ebdo- mada BC; ebdo-|mada W. 22. octauam, /. e. secundam post- meridianam. 33. ille (scil. viceguardianus) addidi, ut narratio intellegatur.

�� �