Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 29

audiatur. Quam vero fidelis cuiuslibet pie conuersationis commendator fuerit et adiutor, 'exhortatorius ad Milites TeuKpli liber' edocet; quam non ingratus gratie dei, liber eius 'de libero arbitrio et gratia' declarat; quam liber voce, quam discretus et in rerum superiorum pariter inferiorumque scientia 5 locuples, in libris quinque, quos ad papam Eugenium de consideratione' scripsit, diligens considerator agnoscet; quam deuotissimus predicator aliene sanctitatis, liber, quem 'de vita sancti Malachie episcopi' scripsit, ostendit. In 'sermonibus' vero 'super Cantica' indagator mysteriorum et morum edificator lo magnificus innotescit; similiter in 'sermonibus super: Qui habitat'. In 'epistolis, quas ad diuersas personas ob negocia diuersa dictauit, prudens lector aduertet, quo feruore spiritus iusticiam omnem dilexerit, omnem eque oderit iniusticiam. Fidelis enim seruus Christi non querebat aliquid suum ; quic- 15 quid tamen erat Christi, sic curabat ut suum. Mestus ab eo solacium, afflictus auxilium, consilium anxius, eger remedium, pauper subsidium reportabat. Quo presente omnis sanctitas exultabat, omnis erubescebat impietas, iuxta illud: 'Videbunt recti et letabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum'. 20 Quis valeat estimare, quantis in seculari habitu et conuer- satione manentibus, quantis etiam virorum aut feminarum congregationibus per huius fidelis famuli ministerium dédit deus penitentiam et salutem? aut quis numeret eos, qui sub eius cura in centum sexaginta monasterijs per dei benignitatem 25 ad penitentiam sunt adducti? Nam ex his solis, qui speciales eius filij videbantur, preter eos, qui iam cursum vite feliciter consummauerant, eadem die, qua felicissimus pater ex Clara valle montem ascendere meruit clariorem, reliquit habitantes in ea septingentas ferme animas deo seruientes. Quid igitur 30 mirum, si f gratus curie non acceptus regi si exceptus cum

4. liber in voce A. 5. disertus A rectius. 11 — 12. siniiliter . . habitat om. A. 11 — 12. Qui habitat: Psalm. 90,1. 15. non querebat aliquid suum: cfr. Corinth. I, 10,2^; 13,5. 19. Videbunt etc: Psalm 106, 42. 23—24. dedit dominus A. 24. pen. ad sal. A. 30. domino seruientes A. 31. curie si acceptus A; verba corrupta fort. sic corrigenda sunt: si gratus curie necnon acceptus regi {scit. celesti) is exceptus .. credatur, in quo etc.