Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/445

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE ESKILLO ET PATRVIS EIVS 435

III. Sanctum quoque Bernardum, reuerentissimum Clare- uallis abbatem, licet longius a se remotum, vnico venerabatur affectu, viiica deuocione colebat. Nec contentus est in filijs eum videre, cum nouum cenobium extruxisset et ab eo, sicut prediximus, desideratum sacre congregacionis examen impe- 5 trasset: preualuit apud eiim desiderium vehemens, ut homo tante auctoritatis et in insulis illis tam ecclesiastica quam seculari auctoritate singulariter potens, expositis suis omnibus, eciam semetipsum periculis niultis traderet et labori. Venit igitur Claramuallem persona humilis et sublimis, quam a finibus lo terre non curiositas audiende sapientie, sed fidei zelus et plenitudo deuocionis attraxerat. Vbi quantum fleuerit, qualem sese non modo erga eum, quem tam vnice suspiciebat, sed eciam erga minimos quoslibet fratrum exhibuerit, non est facile dictu. Demum rediturus ad propria, ut benedictum a 15 famulo dei panem referre posset et diucius conseruare, humano sensu precepit, ut in clibano recoqueretur, sicut solent, qui maria transeunt, panem ferre bis coctum. Sed abbas sanctus, amicabiliter arguens in hac parte fidem eius modicam inueniri: s-Itane« inquit »non poteril benedictio ipsum panem magis 20 quam recoctio conseruare?« Et non acquieuit benedicere illum, sed communem panem sibi precipiens exhiberi bene- dixit et ait: »Ecce hunc tolle tecum, nichil deinceps de corruptione sollicitus.« Tulit, et ad suos per multa quidem terre et maris spacia prospere rediens gloriabatur, fidei sue 25 defectum euidentissima rei veritate conuictum.

IV. Haut multo vero post liec elapso tempore tristissimus rumor aures eius perculit de dormicione beati viri, specialis

��1. reuerendissimum E. 8. singulariter om. A. expositis fort. = (limissis. 10. Clareualleni M. 14. minimos E(M?); vniuersos A. 15 — 26. In libri IV. cap. 3 illiiis operis de vita et virtutibus sancti Bernardi conscripti, quod siipra p. 27, 20 in nota commemoraui, Gaufridus eandem de pane fabulam similibus fere verbis narrat eamque se ab ipso Eskillo in cenobio Clareuallensi hospitante accepisse dicit; deinde addit, se ex comitibus Eskilli aliam mirabilem audiuisse narrationem de miracnlo aliquo, quod in claustro quodam Danico, sine dubio Esromensi, Eskilli tempore factum esset; hæc describere piget, sed vid. Aet. Sanct. sub die XX. Augusti p. 312, § 21^ — 16. Bonum huius operis codicem in Vet. Coll. Reg. sub n. 181 Fol. Bibliotheca Regia possidet, ibique in fol. 55^' narratio inuenitur.

28*

�� �