Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 37

relicta domo paterna spretisque omnibus, que mihi in hoc seculo desiderabilia et amabilia esse poterant, religionis amore paternitatem tuam adij, sperans me tua dulcissima presentia trui debere et tuis exemplis informari, quodque votis omnibus exopto, inter sacra corpora fratrum nostrorum in hoc cemiterio 5 quiescentium diem expectare nouissimum. Et ecce, eicis me hodie a facie tua, et desiderata mihi sepultura priuabor.«  Compassus adolescenti beatus vir et, que post annos quin- quaginta futura erant, spiritu prophetico preuidens et predicens ait ad eum : »Vade, fili carissime, vade, quo te spiritus sanctus lo miltere dignatur, et in agro dominico tanquam strenuus ope- rator labora : ego tibi in nomine domini polHceor et securum te facio, quia, sicut desideras, in Claraualle morieris et celestis sponsi gloriosum aduentum una nobiscum prestolaberis.«  Hane sponsionem hilaris et gaudens iuuenis suscipiens, sciens 15 utique nec falli posse nec fallere velle hominem, quem sapientie et veritatis secretarium esse manifesta signorum et prodigiorum declarabant indicia, iuil [itaque] et in domo, quam cum ceteris fratribus initiare mittebatur, prioris et cellerarij administrationes strenue percurrens diuina largiente 20 gratia nomen pariter et officium abbatis sortitus est. Cuius dignitatis apicem licet inuitus conscenderet, malens in humili loco saluari quam in sublimi periclitari, susceptum tamen religiosissime conuersationis nitore decorauit. Cumque ad decrepitam etatem peruenisset, quadragesimum in prelatione 25 complens annum, varijs quoque infirmitatibus quateretur, dixit ad fratres: »Oportet me in Claraualle mori.« Contra- dicentibus fratribus, quod propter veterane senectutis incom- moda viuus illuc duci non posset, cum multa fiducia respondit: »Verbum dei validum et forte prosperos in hoc itinere succes- 30 sus prestabit.« Gestatorio itaque impositus cunctis mirantibus

1. sp. rebus omnibus codex Branden b. 2. seculo AM; mundo H. 7. et AM; ut H. 8. adescenti (!) H. 10. charissime S. 12. nomine om. S. 13. quia AM; quod H. 15. hylaris H (non S). 16. non falli H. 17. sectarium A. 18. itaque omittere debuit abbreuiator aul in superioribus suscepit scribere (ubi A håbet: Hane .. spon- sionem frater ille velut arrham desiderii sui suscipiens gauisus est valde). 20. cellarii H. procurans H, fort. rectius. 26. qua- teretur M {nisi forte Årnas hoc ex A recepit); debilitatus H. 28, veteratæ H. 29. respondet H. 30. dei A; om. MH.