Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/487

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 477

utensilibus, ne forte, sepius iterato litigio, quid delerius con- tingere potuisset. \

��Caput XII.: Quoraodo Swerus naues et apparatum Danorum

explorauerit.

r\beuntibus autem illis Vlfus in ciuitate remoratur, egre 5 multum ferens regis aduentum nimia dilatione differri; quia tempus aure lenioris abibat, et tota uia periculi altioris imminebat. At non multo post optato fruebatur desiderio, et ecce superuenit Swerus rex inopinatus, more solito, Danis eum adhuc prope ciuitatem in portu, qui dicitur Florewagh, lO expectantibus; et pene iuxta illos, in portu tamen altero, ten- toria fixit. Sequenti uero nocte, duobus tantum secum assumptis, quasi curiosus explorator descendit in lembum et lenta remigatione ducebatur ad eos, ut diligentius singulorum consideraret apparatus ornatum. At illi nauigantium more 15 seruantes excubias, tum propter insidias furum et latronum fraudulentos incursus, tum etiam ob uentorum mutabiles qualitates, {ut/ uiderunt homines in umbra noctis obscure quasi furtiuo quodam processu silenter propellere cymbam, nihil simile de rege suspicati ceperunt eis clamosa subsanna- 20 tione insultare contumeliasque uerborum et iniurias, 'fures' appellantes, irrogare. Ille autem, patienter satis sufferens, blanda pro asperis responsa reddebat, mittigare uolens insi- pientiam se frustra molestantium. Excitati tandem quidam de nautis, scire uolentes, unde foret tanti zrrisus occasio, 25 cognito regis accessu 'Aue' dicebant ei. Hi uero, qui prius stolida insultatione garriebant, confusi linguas faucesque restringebant. Rex autem, agnitum se deprehendens, subito recedebat et postera die properauit ad urbem.

1 sq. ne quid det. cont. potuisset, cfr. euang. Joh. 5, li. — 3. verba naues et h. i O; siiperius om. E. 10. Flere uuagh M^; Floreuvagh A; Florcuuagh M^S (Floruvågr Norivagice). 18. ut addidi, ut iusta periodus efficeretur. 23. mittigare S, et sic potuit in archetypo scribi; initigare MA. 24. quidam MS; quidem A. 25. irrisus scripsi {ut supra dicitur subsannatio); risus O. 29. po- stere S. —

�� �