Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/491

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 481

moram longiorem passa statim multitudo ad nauium arma- menta concurrere disponebat. Impediebat siquidem Sweino socios arte, qua poterat, sed nihil agebat. Dicebat enim, iureiurando se communiter sociis omnibus fore constrictum, nec minus Vlfo cum Norwagiensibus fidei debere constantiam 5 quani compatriotis, et idcirco {uelle) illorum perseueranter aduentum prestolari. Fecit et hoc. Abeuntibus igitur conso- dalibus solus cum suis nautis ipse remansit, donec sepedicti comites apparerent. O quanta eius mentem tune letitia exhi- larabat! Quis non uideat, quam festinus quamque alacer 10 occurrat, ut non currentem, immo uolantem, cerneres, quod illorum meruisset aspectu colloquioque gaudere? Statimque prorupit in huiusmodi uerba meroris et gaudii:

��Caput XVII.: De aduentu Vlfi el eius consilio.

��> Virorui

��im amantissimi! feliciter aduenistis et iam desperan- 15 tibus nobis solatium attulistis. Eia, nunc acceleremus! nulla nos mora detineat, ut fratrum nostrorum consequamur intui- tum, quos aspectibus nostris et uenti prosperitas et longiora maris spatia extraxerunt. Debuimus siquidem uestre saga- citatis inniti consilio et potius uestrum sequi ducatum quam 2ff presumptuose precedere. Respondeat equidem nunc fidei nostre pollicitationis uestre iurata constantia; nec contingat illud insperatum viiris tam strenuis, quod date fidei sacra- mentum audeatis uiolare.« 

Hee et his similia Sweinone persequente, talia fertur Vlfus 25 reddidisse responsa :

»Illustres uiri! non deeet, ut estimamus, negotium hoc diuina inspiratione susceptum improuido accelerare consilio, sed summa discretaque deliberatione pensandum arbitramur; quia res ardua est et altiori eget inspectu. Non enim, ut 30

1. passa est. Multitudo cum graui soloecismo O, item KL; inter- piinctio mutanda erat, et est aut delendum aut corrigendum, siue statim siue ista scribendum est. 2. siquidem h. i = equidem, sane. 5. fide S. 6. uelle addidi. 8. post solus præter necessitatem Sueino add. KL. 9. appaieret SM^. 11. cerneres O vix recte; crederes scribd. vid. — 16. Ea A. 21. præcedere MA^; procedere A^S. equidem mire pro igitur, ul in fra p. i 83, 7. 22. nec scripsi; ne O.

Script, hist. Dan. minores. **•

�� �