Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

48 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

ibique priuati more tranquillam vitam degens asperum patrie conuictum voluntarie peregrinationis lenitate mutauit, iucun- diorem rerum usum apud exteros quam inter ciues habiturus.«  Sed cur magis ad Claramuallem, ut dictum est, quam ad aliud

5 transient cenobium, diligens lector ex his, que in libro 'De Exordio Cistertiensis Ordinis' referuntur, perspicue perpendere potest. Ibi enim legitur, quod, »cum adolescentulus esset, transmissus est a parentibus ad studium Hildensemense. Et cum ibi aliquamdiu moratus fuisset, contigit, ut in grauissimam

10 inualetudinem incideret; et tandem a medicis desperatus est, ideoque procuratum, ut oleo sancto inungeretur. Cumque presbyteri et ceteri fideles huius rei gratia lectulo eius assi- sterent, subito omnium membrorum et sensuum officio desti- tutus, ita ut fere mortuus putaretur, ductus est in spiritu ad

15 quandam mansionem, totam interius quasi clibanum ardentem; ad quam cum propius accederet, et ignem eternum sibi superesse cogitaret, ecce, miserante deo apparuit ei meatus quidam quasi tramitis, qui etiam quasi flammis vacuus vide- batur. Qui conatu, quo potuit, reptans ad locum refrigerij

20 peruenit, et per illum ad ostium tendens celerius tremens exijt. Mox palatium quoddam reperiens et illuc ingrediens vidit in eo reginam celorum in throno glorie sedentem; ad quam pauidus et anhelus accedens rogaurt obnixe, ut sui misereretur. Quem illa dedignanter aspiciens atque minaciter

25 alloquens, quod ausus fuisset in conspectu eius apparere, mandat quantocius egredi et cruciandum ad ignem reuerti. Porro prefatus adolescentulus, venerabiles viros, qui assiste-


�2. iocundiorem H. 4. ut dictum est om. H. 5. ex hisce H. libro: cfr. sapra ad p. 35, 16; de excerptoris opera eadem fere h. 1. dicenda sunt; plenam Exordii narrationem (ex Distinct. III. cap. XXV) håbet Arnås Magnæus in editione p. 79 — 92. 7. adol. esset: annos natus circiter xn add. A. 8. Hildensem M; Hildense H. 9. ali- quandiu H. 10. valitudinem AH. inciderit M. 11. procurauit H. sancto MH; sacro A. 12. post fideles s. v. add. qui in H, quod in textum recepit S. 13. omnium MH; omni A. 14 — 15. ductus est spiritu in q. m. H. 15. interius AM; totius(!) H. 16. ad quem H. 17. deo AM; domine(!) H. 18. flamis H. 23. rogauit (roga) scripsi; rogat MH (tlagitabat A). 25. comparere H. 26. mandat eum egredi (om. quantocius) H. et ad cruciandum ad ignem HS, sed prius ad in H deletum.