Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

56 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

MCCI. Obijt Absalon archiepiscopus Lundensis; cui suc- cessit Andreas. Iste Absalon sepius hostes regni debellauit, nec aliquando eis succubuit, sed semper victoria potitus est. Qui etiam cum rege Waldemaro Sclauiam ingressus eam ad

5 fidem Christi conuertit, sicut in libro Gestorum Danie plenius explicatur. Ipse etiam beatam Margaretam, a viro suo Herlogh in Ølishøue interemptam et in extremo litore orientali, ubi adhuc ecclesia antiqua cernitm*, defossam, ad ecclesiam sancte Marie Roskildis transtulit et cum debita reuerentia sepeliuit.

10 De miraculis illius sancte, que per illam dominus operatus est, paucis, ut opinor, constat, non quia non sunt per vir- tutem domini facta, sed magis quia non sunt scripto, ut dignum erat, ad laudem saluatoris nostri dei commendata et in auribus fidelium publicata. Memoratus etiam Absalon,

15 cum adhuc episcopus esset Roskildensis, sanctum Willelmum de Galliis per prepositum suum , nomine Saxonem , fecit adduci. Qui etiam ecclesiam Roskildensem xx annis et duobus mensibus insuper et aliquot diebus strenue et magnifice rexit. Postea vero archiepiscopus factus Lundensi ecclesie annis xx

20 et tribus et uno mense excellenter presidebat. Ipse etiam claustrum Sora in patrimonii sui solo fundauit et rebus neces sarijs adauxit; ubi etiam ab hac luce migrauit, nocte videlicet sancti Benedicti, etatis sue anno lxxiii., episcopatus autem XLiiii. Conditus est autem ante altare beate dei genitricis

25 Marie fratrum deuotione magna; cuius etiam anniuersarius dies orationibus solennibus recolitur a generatione in genera- tionem.


�1. Absolon H (ut in seqq.). Lundensis om. H. 4. Sclauiam H in marg. et S {ut Arnås); Scaniani C ef H in textu. 7. Ølishove H. 8. antiquæ civitatis defossam {om. cernitur) H. 9. Ro(e)scti5^(i)Idensem H(S) {item in seqq.). 10. illius M; eius H. 11. 12. quia M; quod H {utroque loco). 12. domini M; dei H. 13. servatoris nostri domini H. 15. esset episcopus H. V(W)ilhelmum H; in marg. H: S.Wilhelm abbid wdj Ebbelhoitt (alias abbatia S. Spiritus), traductus Lutetia ex cænobio sancte Genoueuæ in Daniam, alia manii scriptum. 17. Quietam(!) H. 17 — 18. ann: et duobus mensibus {sed hæc tria verba postea deleta, nec håbet S), insuper duob. m. et a. d. H. 19. Lundensis H. 24. genelricis H. 25. annuaiius H.