Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

62 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

seniel orationem dominicam dicere non pigritarentur. O quam irrefragabili veritatis testimonio subnixa est sententia, qua dicitur, quia, 'qui pro alio orat, pro se ipso iaboraf! Si enim pietatis opus esse creditur, fideles pro fratribus et proximis, 5 qui adhuc iusticie opera exercere premiaque iusticie promereri valent, orare, quanto magis negocium pietatis omni acceptione dignum esse censebilur pro animabus fidelium intercedere, que iam nec opera iusticie, per que bona merita conquiruntur, operari nec ultra ad proximi remedia confugere valent, sed

10 solummodo peccatorum et negligentiarum suarum penas iusta diuinitatis censura soluere coguntur! Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis soluantur.

Sciendum autem, quia memoratus archiepiscopus non solum prerogatiua primatus sed etiam dignitate legatie sedis

15 apostolice super regna aquilonaria sublimatus merito erat, ita ut, quicquid perperam in regnis Dacie, Suecie et Norwegie fuisset actum, ipse perfecte solueret et dispensaret. Quantus clericus fuerit, scire qui desiderat, legat librum, quem metrice composuit, qui 'Exameron' appellatur, qui etiam sic incipit:

20 Eterna vita nichil est felicius usquam,

eterna morte nichil infelicius. Omnem ^

tiec in leticia transcendit et illa dolore conceptum mentis; neutram comprendere sensus sufficit humanus, neutram describere lingua.

25 Hoc presens seclum, claudendum fine supremo,

est quasi momentum, collatum fine carenti; sed multo breuius seclo spacium liquet esse tiumane vite, cui mors vel vita perhennis semper succedit, reprobis mors, vita beatis.

30 Quis furor est ergo, qualis presumptio, quantus

error, sic aliquem percurrere tam breue tempus, ut mors queratur et vita beata fugetur?


�13. Sciendum aulem est, quod mem. H. 14. sed et d. lega- tionis H. 16. quicquid M; quicqui. H, sed corr. m. 1 in quidquam, quod håbet S. 18. fuerit clericus H. 20. unquam MH. 21. infeli- cius. Omnem scrtpsi (vid. editio mea Hexameri Aiidreæ, qiiæ Hauniæ 1892 prodiit; ex ea emendationes hic in textu factas sump si) ; in felicius omen MH. 23. mentis etc. H, omissis reliquis usque ad p. 63, 18. 23 24. neutrum M. 24. scribere M.