Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SlALANDlE 63

Que mala, que dura, que non toleranda flagella,

eterne vite dulcem gignentia fructum ?

que bona, que leta, que non iucunda cauenda,

eterne mortis dzras parientia penas?

Etas humana, quamuis prolixior exstans 5

annorum numerum maris exequaret arenis,

dispensanda tamen esset moderamine cauto,

ut deseruiret eterne tota saluti,

debita colligeret, obstantia queque caueret,

ut tandem posset succedere vita perhennis; 10

sed cum sit tante breuitatis, cum velut instans

transeat absque mora, cum pretereat quasi fumus

ad modicum parens, quis summam deneget esse

stulticiam solis ipsam consumere vanis,

seria negligere, nugis intendere, vera 15

spernere, falsa sequi, sacra deuitare, profana

sectari, mores corrumpere, turpia velle,

celos despicere, flammas Phlegethontis amare?

Quantam deuotionem ad dominam nostram beatam virginem Mariam habuerit, sequentie de eadem virgine gloriosa com- 20 posite lucide manifestant, que ita incipiunt: 'Missus Gabriel de celis', 'Stella solem preter morem', etc. Notandum etiam, quod amicus totius boni, scilicet Andreas, metropolitanus Danorum Suecieque primas, auctoritate, ut dictum est, lega- tionis sedis apostolice inter plurima beneficia, que indigentibus 25 et miseris largitus est, etiam hoc adiunxit, quod quadragesimas et ieiunia mulierum, que inuite et dormientes infantes secum habentes opprimunt, multum deminuit, sicut hactenus obser- uatur. Sed quis digna in tanti viri laudem depromat, cum etiam virgo a familiarissimis suis et verissimis confessoribus 30 et fide dignis in tota vita sua permansisse asseratur? Unde versificator :

Tu flos dulcoris, tu vas, tu fructus honoris, presul, es, Andrea, tu Scaniensis honor.

Tu, virtute virens placidogue vigore virilis, 35

nominis exponis significata tui.

4. duras M. 6. exæquet M. 21 — 22. manifestant etc. H, omissis dein.de verbis que ita . . morem' etc. 24. authoritate H. 28. dimi- nuit M. 29. in laudem tanti viri H. 33 sqq.: de his versibiis vid. editio mea Exameri in præfationis p. XXIII. 35. vires placido MH.