Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

SIXTI QUINTI PRAEFATIO

datissime imprimeretur. Verum quia nihil profuisset hujus editionis auctoritatem gravissimo sanxisse decreto, si illius quae germana esset lectio nesciretur, sacerque textus ita disputantium pateret arbitrio, ut is, qui adversus perfidum hostem, tamquam validissimus mucro districtus fuerat, idem et clyteus fieri posset, quo debilitati jam, caesique hostis latera tegerentur. Id igitur nos indigne ferentes, eoque indignius quod per hosce jam viginti duos annos, qui a dicto Tridentini Concilii decreto, ad nostri usque Pontificatus exordium interfluxerant, licet hujusmodi opus aliquando coeptum fuerit, tamen ob alias fortasse occupationes intermissum, nullumque huic imminenti malo remedium adhibitum fuerat : ac propterea tanto impensiore cura ac studio id prosequendum censentes, quanto magis, et ab omnibus Ilei ecclesiis expetitur, et a synagogis satanae reformidatur ; cum primum ad Apostolicam beati Petri sedem divina nos miseratio, meritis licet imparibus evocavit ; nihil tandem antiquius habuimus, quam ut primo quoque tempore, optatissimam istam Vulgatae editionis emendationem aggrederemur. Itaque viros complures doctos, qui sanctarum Scripturarum, sacrae Theologiae, multarumque linguarum scientia : ac diuturno variarum rerum usu, acrique, cum aliquid discernendum est, judicio, ac solertia praestarent, delegimus, ac simul congregavimus, ut in germana, sinecraque sacri textus editione perquirenda, strenue laborarent, nobisque ailjumento forent. Nos enim rei magnitudinem perpendentes, ac provide considerantes, ex praecipuo, ac singulari Dei privilegio, et ex vera, ac legitinima successione Apostolorum Principis B. Petri, pro quo Dominus ac Bedemptor noster, ab aeterno Patre pro sua reverentia proculdubio exauditus, non semel tantum, sed semper rogavit, ut ejus fides, non humana carne, et sanguine[1], sed eodem Patre inspirante ei revelata, mimquam deficeret : cui etiam Dominus injunxit ut caeteros Apostolos in eadem fide confirmaret[2] : qui denique, sicuti confidimus, divinam pro nobis opem usque ad consummationem saeculi,[3] ecclesiae Catholique promissam, implorare non cessat, ad nos in ejusdem Petri Cathedra, in qua ejus vivit potestas, et excellit auctoi itas, Deo sic disponente constitutos[4], totum hoc indicium proprie, ac specialiter pertinere, Dei omnipotentis auxilio suppliciter invocato, et ipsius Apostolorum Principis auctoritate confisi, ob publicam sanctae Dei Ecclesiae utilitatem haudquaquam gravati sumus, inter alias Pontificiae solicitudinis occupationes, hunc quoque non mediocrem accuratae lucubrationis labor em suscipere, atque ea omnia

  1. a) Hebr. 5.
  2. b) Luc. 22.
  3. c) S. Leo serm. in Nativit. S. S. Petri et Pauli.
  4. d) S. Leo serm. 8.