Pagina:Sixtus V - Aeternus Ille.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Haec pagina nondum emendata est

PEAEFIXA BIBLIIS SUIS.

perlegere, quae alii collegerant, aut senserant, diversarum lectionum rationes perpendere, sanctorum Doctorum sententias recognoscere : quae quibus anteferenda essent, dijudicare, adeo ut in hoc laboriosissimae emendationis curriculo, in quo operam quotidianam, eamque pluribus horis collocandam duximus, aliorum quidem labor fuerit in consulendo, noster autem in eo, quod ex pluribus esset optimum, deligendo : ita tamen, ut Veterem multis in Ecclesia abhinc saeculis receptam lectionem omnino retinuerimus. Novam interea Typographiam in Apostlico Vaticano Palatio nostro ad id potissimum magnifice exstruximus, atque ad ejus curam, Congregationem aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, et insigne Collegium doctsimorum virorum fere ex omnibus Christiani orbis nationibus, et celeberrimis studiorum Generalium univertatibus amplis, opulentisque redditibus dotatum deputavimus, ut in ea emendatum jam Bibliorum volumen excuderetur : eaque res quo magis incorrupte perficeretur, nostra nos ipsi manu correximus, si qua praelo vitia obrepserant, et quae confusa, aut facile confundi posse videbantur, ea intervallo scripturae, ac majoribus notis, et interpunctione distinximus. Ceterum, nostri ne hujus consilii, institutique rationes ignorentur, sed potius universae Ecclesiae Catholicae, ipsique posteritati notissimae, ac testatissimae relinquantur, cunctique facile intelligant, quisnam ordo in hoc opere conficiendo, quae lex, ac methodus inita , quae indagandi veri norma a nobis servata sit : illud sane omnibus certum, atque exploratum esse volumus, nostros hos labores, ac vigilias numquam eo spectasse, ut nova editio in lucem exeat, sed ut Vulgata vetus ex Tridentinae Synodi praescripto, emendatissima, pristinaeque suae puritati, qualis primum ab ipsius interpretis manu, styloque prodierat, quoad ejus fieri potest, restituta imprimatur. In bac autem germani textus pervestigatione, satis perspicue inter omnes constat, nullum argumentum esse certius, ac firmius , quam antiquorum, probatorumque Codicum Latinorum fidem, quos tam impressos, quam manuscriptos , ex Bibliothecis variis conquirendos curavimus. In quacumque igitur lectione plures vetustiores, atque emendatiores libri consentire reperti sunt, ea jure optimo, tamquam primigenii textus verba, aut his maxime finitima, retinenda decrevimus. Id vero ad germanam editionem constabiliendam, praesidium sicubi desideratum est, tunc sanctorum Patrum, veterumque expositorum enarrationes, quibus diversa scripturarum loca, et libros illustrarunt, subsidio fuere : in quibus, quidquid e re nostra observatum fuit, id in hujus o-