Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
42
éthique


dem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito et summe perfecto affirmare, absurdum est ; ergo nec in Deo nec extra Deum ulla causa seu ratio datur, quæ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q. E. D.

ALITER

Posse non existere impotentia est, et contra posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi entia finita sunt ; sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito ; atqui hoc (ut per se notum) absurdum est ; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui[1] nos vel in nobis, vel

  1. Land donne ici atque