Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/105

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XXXIII. 105

primum in Tiberi facto, conjungi Urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae, media urbe, imminens foro aedificatur : nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque. Silva Maesia Veientibus ademta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis, aedis Jovis Feretrii amplificata.