Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est

106 T. LIVII

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis, nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat, facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob seditiones domo profugus, quum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta, duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium haeres : Aruns prior, quam pater, moritur, uxore gravida relicta; nec diu manet superstes filio pater : qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem in nullam sortem