Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/107

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXXIV. 107

bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra, omnium haeredi bonorum, quum divitiae jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, et quae haud facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quae innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit; oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimum visa : in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro : regnasse Tatium Sabinum : arcessitum in regnum Numam a Curibus : et Ancum Sabina matre ortum, nobilem-