Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


108 T. LIVII

que una imagine Numae esse. Facile persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam : ad Janiculum forte ventum erat : ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert; superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti apte reponit : inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet : eam alitem ea