Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/125

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLII. XLIII. 125

tus et fortuna enituit Tullii : fusoque ingenti hostium exercitu, haud dubius rex, seu Patrum, seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit. Aggrediturque inde ad pacis longe maximum opus : ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio : ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu descripsit, vel paci decorum, vel bello.

XLIII. Ex iis, qui centum millium aeris, aut majorem censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum. Prima classis om-