Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata est

126 T. LIVII

nes appellati. Seniores, ad urbis custodiam ut praesto essent : juvenes, ut foris bella gererent : arma his imperata, galea, clypeum, ocreae, lorica; omnia ex aere : haec ut tegumenta corporis essent : tela in hostem, hastaque et gladius. Additae huic classi duae fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent : datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta millium censum instituta; et ex his, senioribus junioribusque, viginti conscriptae centuriae : arma imparata, scutum pro clypeo, et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis in quinquaginta millium censum esse voluit :