Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. IV. V. 23

nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere, pastoribusque rapta dividere, et cum his, crescente in dies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a Pallanteo, urbe arcadica, Pallantium, dein Palatium, montem appellatum. Ibi