Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XVIII. XIX. 61

verbis auspicia, quae mitti vellet : quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit.

XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus quum inter bella assuescere videret non posse, quippe efferatos militia, animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit : apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit : semel T. Manlio consule, post punicum primum perfectum bellum : iterum, quod nostrae aetati dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab imperatore Caesare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac foederibus junxisset animos, positis externorum periculorum Curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus ho-