Haec pagina emendata est
62 T. LIVII
stium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis saeculis rudem, efficacissimam, deorum metum injiciendum ratus est. Qui quum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse : ejus se monitu, quae acceptissima diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique deorum praeficere. Atque omnium primum, ad cursum lume, in duodecim menses describit annum : quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe, intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vige-