Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XIX. XX. 63

simo anno ad metam eamdem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime, quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quam Numae, similes