Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/64

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


64 T. LIVII

reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. Huic duos flamines adjecit : Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum; his, ut assiduae templi antistites essent, stipendìum de publico statuit : virginitate aliisque caeremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item