Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/65

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XX. 65

duodecim Marti Gradivo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen : caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre, ac per Urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra