Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est

66 T. LIVII

omnia exscripta exsignataque attribuit; quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Caetera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit : ut esset, quo consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinos que adsciscendo, turbaretur : nec caelestes modo caeremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quaeque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio