Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/67

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XX. XXI. 67

aram in Aventino dicavit, deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

XXI. Ad haec consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis caeleste Numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, proximo legum ac poenarum