Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est

68 T. LIVII

metu, civitatem regerent. Et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem, totam in cultum versam deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua : quo quia se persaepe Numa sine arbitris, velut ad congressum deae, inferebat, Camenis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent : et soli Fidei solenne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis, curru