Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XXI. XXII. 69

arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere : significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos : Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce Clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit : tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat : senescere igitur civitatem otio ra-