Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIB. III. - CAP. II. 59

gatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non impetrarent, uti provocarent ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit, et inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum; alias conditiones pacis, aequas victis ac victoribus fore, si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis deinde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum. His tantum conditionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; siquid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. Haec quum legatio renuntiaretur, tantus gemitus Romanorum subito exortus est, ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur, omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Paruerunt tamen necessitati. Ubi autem hora fatalis ignominiae advenit, primi consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes exprobrantes eludentesque. Quum e saltu evasissent Romani, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux omni morte tristior fuit. Pudor fugere colloquia et coetus hominum cogebat. Ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus, nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet. Consules creati Q. Publilius Philo, et L. Papirius Cursor iterum. Ubi ad senatum de pace caudina retulere, censuerunt Patres, sponsione iniussu populi facta non teneri populum romanum. Itaque de integro bellum initum, in quo Romani egregias de Samnitibus victorias reportarunt.