Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

60 HISTORIAE ROMANAE

Capvt iii.

Bellum contra Samnites atque Etruscos. – Q. Aemilius Barbula in Etruscos confligit ancipiti proelio. – Q. Fabius consul. – Etrusci victi inducias in triginta annos impetrant. – Bellum adversus Etruscos, Umbros, Gallos et Samnites. – Fabius eos fundit fugatque. – Decius consul, patris exemplum secutus, se devovet pro exercitu romano.- Curius Dentatus bello samnilico finem imponit. – Triumviri capitales. – Plebis secessio in laniculum.

An. ante Chr. n. 309.An. ab urb. cond. 448

Profligato Samnitium bello, priusquam ea cura decederet Patribus, omnes Etruriae populi, praeter Aretinos, ad arma ierunt, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia Romanis, velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum, Q. Aemilius Barbula, cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit. Concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus superat; anceps proelium multos utrinque et fortissimum quemque absumit; nec prius inclinata res est[1], quam secunda acies romana ad prima signa, integri fessis successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa, circaque omnes ceciderunt. Post occasum solis signum receptui datum est; nocte ab utroque in castra reditum; nec deinde quidquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est.

Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit. Consuli imis montibus[2] exercitum ducenti ad ferendam opem sociis, tentan-

  1. Nec prius hostes Romanis cesserunt.
  2. Ad radices montium.