Jump to content

Pagina:Thomae Vallaurii Epitome historiae Romanae.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

62 HISTORIAE ROMANAE

cede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebant. Iluius bellirumor omnium animos ad Q. Fabium consulem convertit; qui cum Decio, collega ad hostes profectus, multis proeliis fudit, et pacem tandem petere coegit. Nec incruenta victoria fuit. Namque et complura Romanorum millia caesa; et Decius consul, patrio more, se pro exercitu romano devovens, in confertissimam hostium aciem concitat equum, inferensque se ipse infestis telis est interfectus.

Tandem vero Manius Curius Dentatus consul, Samnitibus caesis, et Sabinis qui rebellaverant, in deditionem acceptis, Samniticum bellum confecit, quod quinquaginta ferme annos Romanorum virtutem fatigavit. Per haec tempora triumviri capitales primum creati sunt, qui carceris custodiam haberent; plebs autem, post graves seditiones, ob violentiam et crudelitatem feneratorum in Ianiculum montem secessit; unde a Q. Hortensio dictatore ad concordiam et lares fuit revocata.

Capvt iv.

Romana classis a Tarenlinis deprimitur. – Thurium diripitur. – Bellum urentinum. – Pyrrhus Tarentinis auxilio venit. – Pugnat adversus Romanos ad Heracleam. – Ad Asculum. – Indignum facinus medici Pyrrhi. – Pyrrhus in Siciliam traiicit. – In Italiam redit. – A Romanis victus Italia excedit. – Tarentus diruta. – Populi agro multati. – Picentes, Saienlini, Volsinienses subacti. – Argentum in urbe signatum.

An. ante Chr. n. 279.An. ab urb. cond. 471.

Fractis Samnitium opibus, conflatum est bellum adversus Tarentinos. Hi populos in Romam conspirantes nullis ad hanc diem auxiliis publice iu-