Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/10

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est


latinae meridies ab eo quod est medius dies, d antiqui non r in hoc dicebant, ut praeneste incisum in solario uidi, hoc est in horologio, quod ex sole signabat. Nonnunquam etiam Papyriano teste libro tertio de orthographia consueuerunt antiqui nostri pro ad praepositione cum d, ar cum r apponere. Dicebantque aruenas ubi nos aduenas, aruocatos pro aduocatos, arfines pro ad fines, aruolare pro aduolare, arfari pro adfari, aruentores pro aduentores. Vnde Prisciano teste ostenditur recte arcesso dici ab arcio uerbo. quod nunc accio dicimus, quod est ex ad et cio compositum. Quin et arger quoque pro agger dicebant. Interponitur .d. etiam frequenter in compositis hiatus prohibendi causa: ut ex re et ago dicimus redigo redarguo. Item ex pro et est componitur prodest. Subtrahit etiam a modernis quom sequens syllaba abs et alia consonante incipit, ut ascendo, aspicio, aspiro, asto.

DE E littera.

E Littera uocalis est, et nonnullas etiam mutationes aliquando accipit. Nam Quintiliano teste Messalla in. .li. de s littera sibe et quase e littera terminata descripsit. Idque etiam in multorum libris se comperisse testatur. Quin et Titum Liuium ita his usum, ex Paediano dicit se legisse, qui et ipse eum ut ait sequebatur. At constat nos illas in .i. litteram commutasse. Quid quod here pro aduerbio e littera tempore Quintiliani, ut idem ipse attestatur terminabant, quod uetustiores .i. littera terminasse dicit, ut in ueterum comicorum libris etiam tunc quoque inueniri dixit, ut here ad me uenit. Idemque in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit, aut emendauit deprehendi asseruit. Nos uero ueterum scriptorum, Augustique ipsius scripturam, et non Quintiliani nostro tempore obseruamus, atque .i. littera heri finimus. Iuuenalis autem qui tempore ipsius Quintiliani fuit, here secundum eius aetatis consuetudinem e littera finiuit, cum in tertia satyra ait. Res hodie minor est quam here fuit, atque eadem cras. Similiter Martialis libro primo epigrammatum, Et positum est nobis nihil here praeter aprum. Idem in.iiii.cur here quod dederas hodie puer Hylle negasti, et aliis in locis pluribus. Quid quod a uetustioribus teste eodem Quintiliano e quoque in aliis quam multis dictionibus .i. loco fuit, et scribebat, ut Menerua leber magester, quae deinde p iscripsimuus. Nonnunquam uero et quod pro o. scribimus, per e antiqui nostri teste Festo scribebant: Vt quande pro quando, die quinte pro quinto, die quarte pro quarto. Pomponius in atellana quae metui ascribitur, Dies hic sextus cum nihil egi die quarte moriar fame. Sed id praecipue teste Gellio libro .vii. noctium atticarum in praeteritis more graecorum obseruabant. Nam graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακέιμενον appellant, secundam uerbi litteram in e plerunque uertunt, ut γράφω γέγραφα, τυπτω τέτυφα. sic nostri mordeo non momordi cum o, sed cum e memordi dicebant. Q. Ennius in satyris meum inqi non est, at si me canis memorderit. Laberius in gallis de integro patrimonio meo centum milia nummum memordi. Idem. P. Nigidius. Idem Plautus diuersis in locis obseruauere. Similiter posco non poposci declinabant sed peposci. Valerius Antias li. annalium, denique Lucinius. tr. pl. perduellionis ei diem dixit, et comitiis diem a. M. Martio praetore peposcit. Sicque etiam teste Gellio. M. Tullius et. C. Caesar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt. Item et ubi nos u uetustiores teste Papyriano saepissime e scriptitabant. Auger pro augur, augeratus pro auguratus. Cato etiam Censorinus Quintiliano teste dicam et faciam dice et face scripsit, eundemque in caeteris modum quae similiter cadunt illum obseruasse dixit, ut in ueteribus eius libris rettulit apparere. Per deriuationes etiam teste Prisciano transit e correpta in a correptam, ut sero satus, reor ratus, in e productam ut lego legi, in .i. similiter ut lego diligo. Fides pro genere citharae fidicula